라틴어 문장 검색

Tria sunt nimis difficilia mihi, et quattuor penitus ignoro:
나에게 너무 이상한 것이 셋 내가 이해하지 못하는 것이 넷 있으니 (불가타 성경, 잠언, 30장18)
et idola penitus conterentur.
우상들도 모조리 사라지리라. (불가타 성경, 이사야서, 2장18)
Convertimini ad eum, a quo penitus recesseratis, filii Israel.
이스라엘 자손들아, 너희가 그토록 배신하였던 분께로 돌아오너라! (불가타 성경, 이사야서, 31장6)
Et penitus cadet saltus, et profunde deprimetur civitas.
그러나 숲은 모조리 쓰러지고 성읍은 남김없이 무너져 내리리라. (불가타 성경, 이사야서, 32장19)
Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister satellitum in terra Iudae; et dedit eis vineas et agros in die illa.
그러나 이때 느부자르아단 친위대장은 가진 것 없는 일부 가난한 백성에게는 포도원과 밭을 주어, 유다 땅에 남겨 놓았다. (불가타 성경, 예레미야서, 39장10)
Ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum, et consumentur omnes viri Iudae, qui sunt in terra Aegypti, gladio et fame, donec penitus consumantur.
이제 나는 그들에게 복이 아니라 재앙을 내리려고 지켜본다. 이집트 땅에 있는 모든 유다 사람들은, 칼과 굶주림으로 그들 가운데 마지막 사람까지 전멸할 것이다. (불가타 성경, 예레미야서, 44장27)
Cumque haec fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel, qui inventus fuerat in urbibus Iudae, et fregerunt simulacra succideruntque palos, demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent. Reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas.
이 모든 일이 끝나자 거기에 있던 온 이스라엘이 유다의 성읍들로 나가, 기념 기둥들을 부수고 아세라 목상들을 토막 내었으며, 온 유다와 벤야민과 에프라임과 므나쎄에서 산당들과 제단들을 무너뜨려 모조리 없애 버렸다. 그런 다음에 이스라엘 자손들은 모두 저마다 자기 소유지가 있는 성읍으로 돌아갔다. (불가타 성경, 역대기 하권, 31장1)
ille penitus commōtus ‘neque amōrem tuum’ inquit ‘spernō nec tacitus abīre parō.
마음 깊이 동요된 그는 말한다. '당신의 사랑을 저버리는 것도, 몰래 떠날 준비를 하는것도 아니오. (옥스포드 라틴 코스 1권, Infēlix Dīdō24)
Quīntus, hanc caerimōniam tam veterem spectāns, penitus commōtus est.
Quintus는 꽤 긴 이 의식을 보면서, 마음 깊이 감동했다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Delphōs vīsit32)
Ut vero summo despexit ab aethere terras infelix Phaethon penitus penitusque iacentes, palluit et subito genua intremuere timore, suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 15:1)
Ego vero quanto amplius et facilius in studio /f.1vb/ litterarum profeci tanto ardentius eis inhesi, et in tanto earum amore illectus sum ut militaris glorie pompam cum hereditate et prerogativa primogenitorum meorum fratribus derelinquens, Martis curie penitus abdicarem ut Minerve gremio educarer;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LOCO NATIVITATIS EIUS 1:5)
Postquam autem magister advenit, omnes penitus amisit;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 6:7)
atque adieci vel me penitus desiturum esse, vel eos pro arbitrio meo ad lectionem accedere non differre.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:22)
Et prime quidem lectioni nostre pauci tunc interfuere, quod ridiculum omnibus videretur me adhuc quasi penitus sacre lectionis expertem id tam propere aggredi.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:23)
Qui cum eam mihi non solum docendam, verum etiam vehementer constringendam traderet, quid aliud agebat /f.4rd/ quam ut votis meis licentiam penitus daret, et occasionem, etiam si nollemus, offerret, ut quam videlicet blanditiis non possem, minis et verberibus facilius flecterem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION